Credo
Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem
factorem caeli et terrae
visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum ante omnia saecula
Deum de Deo
Lumen de lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum, non factum
consubstantialem Patri
per quem omnia facta sunt
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de caelis
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
Et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato
passus, et sepultus est
Et resurrexit tertia die
secundum Scripturas
Et ascendit in caelum
sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria
judicare vivos et mortuos
cuius regni non erit finis
Et in Spiritum Sanctum
Dominum et vivificantem
qui ex Patre Filioque procedit
Qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur
qui locutus est per Prophetas
Et unam sanctam catholicam
et apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum
Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi saeculi
Amen
Comments
Post a Comment